Pizolo 0981
IDENTITY
Year
1304
Month
Νοέμβριος
Day
1
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Σύμβαση μαθητείας
CONTENT
Summary
Ο Ranuccio από την Άκρα συμφωνεί με τον βαρελοποιό Filippo de Ancona ότι για τα επόμενα 4 χρόνια θα μένει μαζί του ως μαθητευόμενος και θα τον υπηρετεί στην τέχνη του. Συμφωνείται επίσης ότι μετά από αυτό το διάστημα ο Filippo θα εξασφαλίσει στον μαθητή του τα απαραίτητα εργαλεία για την άσκηση της τέχνης του.
Text
Die primo. Manifestum facio ego Ranuço olim de Acone habitator Candide tibi Philipo butiglario de Ancona habitatori Candide quia in Dei et Christi nomine affirmo me tecum ad standum amodo usque ad annos IIII prius venturos tali quidem modo et ordine quod die noctuque stare et esse debeam tecum in domo tua et laborare de arte tua sicut michi iusseris laborare et etiam in omnibus aliis tuis serviciis competentibus que michi impossueris facere, non retendendo a te neque a tuis serviciis tue usque ad complementum dicti termini te invicto. Et si recessero liceat tibi cum misso et sine misso alicuius curie me capere et ad tua servicia tue artis me redducere et me verborum et verberum districte corrigere et tanto quanto a te vel tuis serviciis tue artis foris stetero te invicto tantum post complementum dicti termini tibi in duplo servire tenear. Tu vero debes me docere artem tuam secundum tuum scire et posse et debes michi dare victum et vestitum et calciamenta convenienter iuxta tuam possibilitatem usque ad complementum dicti termini. Et completo vero termino suprascripto debes michi dare de arnesiis et feramentis tue artis de omni genere I de illis qui sunt pro faciendo vegietes. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Iohannes Avonar et Andreas Simeon. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
24v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
132
number
981
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)