Pizolo 1013
IDENTITY
Year
1304
Month
Νοέμβριος
Day
16
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Συναλλαγματική
CONTENT
Summary
Ο Leonardo Tinto έλαβε από τον Giovanni Pentulo 50 υπέρπυρα για να του τα παραδώσει στην Κωνσταντινούπολη 15 ημέρες από την εκφόρτωση του εμπορεύματός του εκεί.
Text
Die XV exeunte. Manifestum facio ego Leonardus Tinto habitator Candide quia recepi a te Iohanne Pentulo de confinio Sancti Severi yperpera in Creta currentia L que michi dedisti in meis utilitatibus faciendis. Que vero suprascripta tua yperpera L tibi dare debeo in Constantinopoli infra dies XV postquam mea mercimonia in Constantinopoli fuerint discaricata, que ad presens aportare debeo in Constantinopoli cum una tua tareta que nunc est in portu Candide nomine Sancta Maria ad presens illuc itura. Tamen tuum suprascriptum habere debet esse in tuo tali periculo maris et gentis clarefacto quali erit dicta tarita et mercimonia tue tarite. Hec autem et cetera. Testes Franciscus Bonhomo et Marinus Cornario. Complere et dare. Andreas Simeon et Ν Staniario. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
27r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
147
number
1013
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)