Pizolo 1029
IDENTITY
Year
1304
Month
Νοέμβριος
Day
21
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giacomo Pasqualigo νοικιάζει στον Bartolomeo Sorentino έκταση γης στο χωριό Ποδολέφκια στο κάστρο Τεμένους, η οποία ανήκει στον λατίνο πατριάρχη Κωνσταντινούπολης και την έχει νοικιάσει από τον Porcelino Babilonio, για τα επόμενα τρία χρόνια, αρχής γενομένης από τον περασμένο Οκτώβριο. Το ενοίκιο ορίστηκε στα 18 υπέρπυρα και θα καταβάλλεται σε δυο δόσεις στο μέσον και στο τέλος κάθε χρόνου.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Iacobus Pasqualigo habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Bartholomeo Surentino bechario habitatori in burgo Candide totam illam terram casalis nomine Pandaleachi positum sub districtu castri Themali, quod est de iure patriarchatus Constantinopoli, quod habeo ad affictum a Porcelino Babilonio pro virtute litterarum domni patriarche Constantinopolitani a primo die mensis octubris nuper ellapssi in antea usque ad annos IIII prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi, seminandi, pasculandi, fructus inde recolligendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente, et cum illa condicione et pacto quod dictum casale habeo a dicto Porcelino. Tu vero pro affictu ipsius terre debes michi dare omni anno yperpera XVIII silicet medietatem in medietate cuiuslibet anni et aliam medietatem in fine cuiuslibet anni, sub pena dupli pro quolibet termino. Completo vero termino suprascripto debes michi dictam terram refutare sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus Psiruchi et Iohannes de Clugia. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
28r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
154-155
number
1029
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (2)