Pizolo 1032
IDENTITY
Year
1304
Month
Νοέμβριος
Day
22
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Siligardo νοικιάζει στον Nicola Ierano έναν βιλάνο του, με το όνομα Μοσχολέος Σαμαγιάς, για τα επόμενα 4 χρόνια, αρχής γενομένης από τα μέσα του περασμένου Οκτωβρίου. Καταβλήθηκε συνολικό ενοίκιο 11 υπερπύρων.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Iohannes Siligardo habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Nicole Ierano filio diviso a Georgio habitatori in casali Silamo et tuis heredibus unum meum villanum nomine Moscoleo Samaia, quem habeo extra feudum, a medietate mensis octubris nuper ellapsi in antea usque ad annos IIII prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi, daciones et raciones villanorum secundum usum et consuetudinem terre ab eo accipiendi et omnes alias tuas utilitates in eo et ex eo faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero pro affictu ipsius tocius suprascripti termini secundum pactum inter nos habitum michi dedisti et persolvisti yperpera XI de quibus te securum reddo in perpetuum et cetera. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Andreas Simeon et Angelus Leocari. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
28r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
156
number
1032
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)