Pizolo 1035
IDENTITY
Year
1304
Month
Νοέμβριος
Day
22
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Societas
CONTENT
Summary
Ο Nicola Fontanella παίρνει ως συνεταίρο τον χτίστη Pietro Sclavo για να μοιραστούν τα έξοδα στην καλλιέργεια των αμπελιών που ο ίδιος έχει νοικιάσει από τον Κατερίνα Γιαλινά στο χωριό Μεταξά. Ο Pietro Sclavo αναλαμβάνει να καλλιεργεί και να φροντίζει τα αμπέλια και κάθε χρόνο θα μοιράζονται την παραγωγή σε μούστο, καρπό και κλήματα.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Nicolaus Fontanela curie Crete preco habitator Candide tibi Petro Sclavo murario habitatori Candide quia recipio te socium in illis duabus peciis vineis de Lo Metaxa quas habeo ad affictum a Katerino Ialina amodo usque per totum tempus per quod ipsas vineas habere et tenere debeo a dicto Caterino. Tu vero debes ponere totam medietatem expenssarum pro aptatione ipsarum et ego debeo ponere aliam medietatem ipsarum expenssarum. Verum quod tu teneris super stare ad faciendum ipsas aptare omni anno, çerpire, çapare, scafiçare, catavoliçare et quando fuerit lachiçata habendo tu solucione de tua persona de nostra societate. Et tempore vindemie super patiterio omni anno tu debes habere totam medietatem tocius musti et fructus et climatorum mee partis ipsarum vinearum et ego aliam medietatem. Item teneris in toto et per totum de medietate ipsarum vinearum michi sicut ego teneor suprascripto Caterino. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Iohannes Aimo et Andreas de Brexano. Complere et dare. Iohannes Caliva et Andreas Simeon. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
28v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
157
number
1035
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)