Pizolo 1083
IDENTITY
Year
1304
Month
Δεκέμβριος
Day
6
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Σύμβαση μαθητείας
CONTENT
Summary
Ο Marco Caravello παραδίδει ως μαθητευόμενο στον Bartolomeo, γιο του χτίστη Stefano, τον βιλάνο του, Γεώργιο Ρόδιο, για όσο διάστημα ο αδελφός του, Μιχαήλ Ρόδιος θα έμενε ως μαθητευόμενος στον χτίστη Marco Lambardo. Ο Caravello υπόσχεται να του δώσει 3 grissa και ο Bartolomeo αναλαμβάνει, μετά το τέλος αυτού του χρονικού διαστήματος να εξασφαλίσει στον μαθητή του τα απαραίτητα εργαλεία για την άσκηση της τέχνης του.
Text
Die VI intrante. Manifestum facio ego Marcus Karavelo habitator Candide quia in Dei et Christi nomine affirmo tecum Bartholameo filio Stephani murarii habitatore Candide Georgium Rodhio filium quondam Iohannis Rodhio vilanum meum, amodo usque per totum terminum per quem Michael Rodhio eius frater stare tenetur cum Marco Lambardo murario, tali quidem modo et ordine quod ipse tenetur stare tecum in de die et de nocte in domo tua et laborare de arte tua sicut sibi iusseris laborare, non recedendo a te neque a tuis serviciis tue artis usque ad complementum dicti termini te invicto. Et si recesserit, liceat tibi cum misso et sine misso alicuius curie eum capere et ad tua servicia eum redducere et eum verborum et verberum districte corigere et tanto quanto a te vel tuis serviciis foris steterit te invictu tanto post complementum dicti termini tibi in duplo servire teneatur. Tu vero debes eum docere artem tuam secundum tuum scire et posse et debes sibi dare victum et vestitum et calciamenta convenienter iuxta tuam possibilitatem usque ad complementum dicti termini. Ego teneor tibi dare III grissas pro ipso in toto suprascripto termino. Completo vero termino suprascripto debes sibi dare de arnesiis tue artis cum quibus possit laborare secundum ussum artis. Sub pena yperperorum XX et in sua permaneat firmitate. Testes Iacobus Fusculo et Andrea Simeon. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
31v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
177-178
number
1083
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)