Pizolo 1157
IDENTITY
Year
1304
Month
Δεκέμβριος
Day
31
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Michele Soliman νοικιάζει από την Maria, χήρα του Pietro Corner, έκταση γης στο χωριό Αστράς για τα επόμενα δυο χρόνια, αρχής γενομένης από τον ερχόμενο Οκτώβριο. Το ετήσιο ενοίκιο ορίζεται στα 25 υπέρπυρα, τα οποία θα καταβάλλονται σε δυο δόσεις, στην αρχή και στο μέσον κάθε έτους, καθώς και σε 40 μουζούρια βρώμης που θα παραδίδονται κάθε Αύγουστο.
Text
Die ultimo. Manifestum facio ego Michael Soliman habitator in castro Themali cum meis heredibus tibi Marie relicte Petri Cornario habitatrici Candide et tuis successoribus quia recipio ad affictum a te totam tuam terram tui casalis nomine Astrie, que incipit a Gicuta et desendit recto usque ad scaletam et ab ipsa scaleta descendit recto tramitte usque ad flumen, ita quod unum signum prospicit versus aliud videlicet totam terram que est versus boream sicut ipsam habeo et teneo ad presens a primo die mensis octubris proxime venturi in antea usque ad annos II prius venturos cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias meas utilitates in ea ex ea faciendi usque complementum dicti termini, nemine michi contradicente. Et pro affictu ipsius terre debes michi dare omni anno yperpera XXV et mensuras bone avene XL silicet medietatem dictorum yperperorum in principio cuiuslibet anni et aliam medietatem in medietate cuiuslibet anni et suprascriptam avenam per totum quemlibet mensem augusti in area mea, salva in terra. Completo vero termino suprascripto debes michi dictam terram refutare. Sub pena dicti affictus in duplo pro quolibet termino et cetera. Testes L. Grimaldi notarius, Ν de Musto et Andreas Simeon. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
36v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
208-209
number
1157
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (3)