Dorsoduro 0085
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1287
Μήνας
Νοέμβριος
Ημέρα
8
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Δάνειο||Υποθήκη||Ανάληψη/Καθορισμός varnitio
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
H Bonafanta χήρα του Angelo Caucanigo και τώρα σύζυγος του Marco Vidor δανείστηκε από τον Giovanni Baseggio λεγόμενο Furlano 400 υπ. με προθεσμία εξόφλησης δύο μήνες από τη στιγμή που θα τα ζητήσει ο δανειστής. Yποθηκεύει για το λόγο αυτό την καβαλαρία της. Tην varnitio της καβαλαρίας εκτελεί ο άνδρας της. Εγκρίνει ο δούκας Κρήτης Albertino Morosini.
Κείμενο
Bonafante relicta Angeli Caucanigo, nunc uxor Marci Davidore, facit manifestum quod recepit a Iohanne Basilio dicto Furlano iperpera CCCC causa mutui, que iperpera dicta Bonafante per se vel per suum missum dare et reddere debet eidem Iohanni vel eius misso hic in Candida omni occasione remota, in duos menses postquam dictus Iohannes per se vel per suum missum petierit sive requisierit a dicta B. vel eius misso dicta sua iperpera CCCC; pro quibus iperperis supradicta B. posuit in pignore et specialiter obligavit dicto Iohanni supradictam suam miliciam cum omnibus habenciis et pertinenciis suis ac villanis; que milicia est propria sua, nec pertinet ad suam dotem, cum ista condicione quod si predicta B. infra illos duos menses non solverit predicto Iohanni Basilio sua iperpera IIIIC, ut dictum est superius, quod tunc potestatem habeat supradictus Iohannes dictam miliciam vendendi publice per incantum et se inde appaccandi de suis iperperis CCCC, omni occasione remota. Ad hec sciendum est quod Marcus Davidor, vir dicte B., iuravit et tenetur defendere personaliter dictam miliciam nomine uxoris sue licet non sit ei obligata pro dote. Et si defectus erit in varnicione seu defensione dicte milicie supradictus Iohannes Basilio tenetur suplere illum defectum ad voluntatem signorie. Actum est hoc consenciente domino Albertino Mauroceno duca Crete et eius consilio. Anno MοCCοLXXXVII, mense novembris, die VIII intrante, indicione Ia.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 18
φύλλο
34-35
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
σελίδα
58
αριθμός
85
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (5)
Θεσμοί (0)
Τόποι (0)