Dorsoduro 0115
IDENTITY
Year
1236
Month
Ιανουάριος
Day
8
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Οριοθέτηση
CONTENT
Summary
Mετά από αίτηση του Frigerio de Tedaldo ότι η βουργεζία του ήταν μικρή και χωρίς κανένα σπίτι, ο δούκας Κρήτης Angelo Gradenigo του παραχώρησε επιπλέον γη γύρω από αυτήν που ήδη κατείχε. Συνορεύει με ιδιοκτησίες των: Oliviero Benedetto, Angelo Scrittore, Luciano Nani, Giorgio Signolo, Basilione Baseggio.
Text
Item nos quidem Angelus Gradonicus de mandato domini nostri ducis Veneciarum duca Crete una cum nostro consilio manifestum facimus per nos et nostros successores quod Fruçerius de Toaldo venit coram nobis dicens quod miliciam supradictam, quam ei dederamus, parvam quantitatem terre habebat in civitate et nullam domum supra, unde ipsam noluit nec tenuit se contentum, sed eam de toto in comune volebat relaxare, unde nos eundo personaliter et videntes verum esse et peticio eius non multum erat et eciam videntes quod varnicio miliciarum bone sunt per illos qui sunt varnite et insuper nulla domus erat ibi sed terra vacua, solummodo iunximus illi terram ab omnibus lateribus. Ita quidem quod super totam inter primam et secundam vicem sic confiniat, versus levante super viam publicam que est inter ipsum et Aulivierum Benedictum passus XI÷, versus ponentem super viam que est inter illum et Angelum Scriptorem passus XI÷, versus boream confiniat cum Luciano Nanni et cum serventaria quondam G. Singoli passus XIIII, et ab isto latere non est via, versus austrum super viam magistram que vadit ante ecclesiam Sancte Marie Malfetanorum et ante domum quondam Basilioli Basilii passus XIIII. Que omnia firma et rata esse volumus per nos et nostros successores illi et suis heredibus perpetuo. Data de mense ianuarii, VIII intrante in palacio ducatus Crete, per manum Proquardini ducatus Crete cancellarii. MCCXXXV, indicione VIIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
45-46
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
74-75
number
115
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Τόποι (1)