Dorsoduro 0003
IDENTITY
Year
1235-1236
Month
-
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Angelo Gradenigo παραχώρησε στον Giacomo Falier δύο καβαλαρίες από τις τέσσερις που κατείχε ο πατέρας του. H μία ανήκει στο σεξτέριο των Aγ. Aποστόλων και η άλλη σ’ εκείνο της Santa Croce. Καταχωρίζονται και οι βιλάνοι που ανήκουν στην καβαλαρία του σεξτερίου των Αγίων Αποστόλων.
Text
Nos quidem Angelus Gradonico, de mandato domini ducis Veneciarum duca Crete, una cum nostro consilio ponimus infrascriptis ordinatim quod Iacobus Falero venit coram nobis dicens quod de quatuor miliciis, que quondam fuerunt eius patris, petebat et volebat duas milicias. Unde nos habito consilio videndum iustum esse diximus dare illi tamen cum tali ordine quod texere ex inde proicentur, et texere proiecte fuerunt venit in parte dicti Iacobi milicia I in sexterio Sanctorum Appostollorum, hoc est casale Monasterachi et casale nomine Sfaca, sicut manifestatum supra est in isto catastico, et de terra et domibus civitatis, que erant pro duabus militiis Sanctorum Appostollorum, medietas dicte possessionis ei venit pro milicia dicta de Belvedere et alia medietas de dicto potere venit ei pro milicia eius Sancte Crucis per texeras, sicut scriptum et manifestatum est in catastico de supra. Item venerunt ei villani pro dicta milicia per texeras. Michali Cinidi pro bordonario. Constantinus Marcadanti pro cambio Nicole Çangari. Leo de Sipragudina et Nichita Perivolari pro I homine. Nichita cognatus de Nicola Sclavo. Nicola cognatus Dimitri. Michali Calamoniti. Stephanus bordonarius cum suis filiis. Et istud factum fuit mense ianuarii per manum Proquardini, cancellarii.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
2-3
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
16-17
number
3
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (15)
Institutions (0)
Places (5)