Dorsoduro 0741
IDENTITY
Year
1319
Month
Απρίλιος
Day
2
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Παραχωρείται στον Marco Caravello του Andrea το μισό 1½ σερβενταρίας που ανήκε στον πατέρα του. Tο μισό αυτό το είχε αγοράσει από την Palma χήρα Tommasino Polo, η οποία το είχε κληρονομήσει από τον παππού της Andrea Caravello.
Text
Nos Nicolaus Çane ducha Crete cum nostro consilio et successoribus nostris damus et concedimus nobili viro Marco Caravello filio quondam Andree Caravello et eius heredibus medietatem suprascripte serventarie unius et dimidie, que fuit dicti quondam Andrioli Caravelo, cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis, quam eidem Marco vendidit Palma relicta Thomasini Paulo, in qua devenerat dicta medietas predicte serventarie unius et dimidie per successionem dicti Andrioli Caravello avi sui, sicut per successionem inde confectam cum subscriptione nostrorum iudicum, scriptam manu Angeli Cariola notarii anno Domini MCCCXVII, mense octubris, die XIII intrante, indicione prima, nobis ostendi post clamorem factum secundum usum. Quam medietatem unius serventarie et dimidie dictus Marcus tenetur defendere et varnire secundum usum. Et iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris, concessionem et varnicionem et cetera capitula secundum usum curie Crete. Actum anno Domini MCCCXVIIII, mense aprilis, die secundo, indicione secunda. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
267-268
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
398-399
number
741
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Διαθήκη
Date
1317-10-13
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (0)