Dorsoduro 1227
IDENTITY
Year
1318
Month
Οκτώβριος
Day
28
Copy or Registration
1319
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Οριοθέτηση
CONTENT
Summary
Kαθορισμός συνόρων μεταξύ των ιδιοκτησιών της Eπισκοπής Iεράπετρας και της μισής καβαλαρίας του Matteo Mudazzo.
Text
Nos Petrus Stadhi, Blasius Avonale et Thomas Salamono partitores dividimus et sentenciamus inter episcopatum Gerapetre ex una parte et Matheum Mudacio pro sua media kavalaria ex altera. Incipit a pilastrum, quod est signum dicti Mathei et domini Andree Cornario pro sua media kavalaria, et episcopatus, quod est subtus Condoiani apud riachi et desendit versus austrum riachi riachi girando et volvendo, sicut vadit dictum riachi, et ferit in mare, pars versus levantem est dicti Mathei et pars versus ponente est episcopatus. Item dividimus et sentenciamus inter predictum episcopatum ex una parte et dictum Matheum pro sua media kavalaria pro suis casalibus de Mesochorio et de Cuserne ex altera. Incipit a placa ubi ordinavimus fieri +, que est de supra fontanam de Patarachi et vadit versus sirochum et ascendit ad chefalli et ferit in quadam placha, ubi ordinavimus fieri + ubi sunt catalimata, et de inde vadit veti veti versus sirochum et ascendit in chefalachi et ferit in quadam placa, ubi ordinavimus fieri +, et de inde vadit versus sirochum, descendit et ferit in quadam placa, ubi ordinavimus fieri +, et de inde vadit versus austrum, descendendo et ascendendo, girando et volvendo armi et transit selam magnam et ascendit et ferit in quadam placa, ubi ordinavimus fieri +, et de inde ascendit versus austrum armi armi et ferit in chefali et ferit ubi ordinavimus fieri pilastrum, et inde descendit versus austrum et transit sellam et ascendit et ferit supra chefalli alo chitheo, ubi ordinavimus fieri +, et de inde girat versus afracinum et descendit et ferit in plache, ubi ordinavimus fieri +, et de inde descendit versus afracinum et ferit in plache, ubi ordinavimus fieri +, et de inde descendit versus afracinum et ferit in montesellum petrosum, ubi ordinavimus fieri +, et de inde vadit ............ ........... ........... ubi ordinavimus ……. …… …… inde girat versus …… …… et descendit et transit valem et descendit et ferit ad muri quod est supra Sanctum Constantinum de latere versus austrum in qua dicta placha ubi ordinavimus fieri + et deinde descendit versus ponentem et ferit in plano apud flumen ubi ordinavimus fieri pilastrum et deinde transit flumen et vadit versus magistrum et ascendit et ferit in masaço ubi ordinavimus fieri + que respicit versus levantem et de inde ascendit versus magistrum et ferit ad dheti et tollit dheti dheti et ascendit supra chefalli et de inde vadit versus magistrum et ferit in plache ubi ordinavimus fieri + et deinde çirat et ascendit armi armi versus boram et ferit in masacis ubi ordinavimus fieri + et de inde girat versus magistrum armi armi et ascendit supra cimam de chefalli ubi ordinavimus fieri + et de inde descendit versus magistrum çirando versus boram armi armi et ferit ad catalimata dicto Pefchi ubi ordinavimus + et de inde descendit versus levantem recto tramite et transit riachi et ascendit et ferit in placa ubi ordinavimus fieri + et de …. …… …… ….. …… et ascendit ……. …… …… …… erat ecclesia …… …… ….. ….. versus levantem et ferit in riachi, ubi ordinavimus fieri pilastrum et de inde ascendit riachi riachi girando et volvendo sicut vadit dictum riachi et ferit de supra fontanam de Patarachi ad placam ubi incepimus. Totum id quod est de intus dicta confinia est dicti Mathei et totum quod est de extra est episcopatus. Actum anno Domini MCCCXVIII, mense octubris, die XXVIII intrante, indicione secunda. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato magnifici domini Nicolai Çane honorabilis duche Crete et eius consilii dictas divisiones catasticavi anno Domini MCCCXVIIII, mense iunii, die IIo intrante, indicione secunda.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
464-466
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
641-642
number
1227
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (1)
Τόποι (4)