Marcello 242
IDENTITY
Year
1280
Month
Σεπτέμβριος
Day
26
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο||Εγγύηση
CONTENT
Summary
Ο παπάς Νικόλαος Κουκουβεστιανός έλαβε από τον εβραίο Μεναχέμ του Σαμπετάι δάνειο 90 μουζούρια σιτάρι για δέκα μήνες. Για τον Κουκουβεστιανό εγγυάται ο Νικόλαος Δρουγουμάνος.
Text
Die V exeunte. Manifestum facio ego papas Nicola Cucuvestianos habitator in casali nomine Chrassi quia recepi cum meis heredibus a te Menache iudeo, filio Sambathei iudei, habitatore in Candida et tuis heredibus mensuras tui boni furmenti cretensis nonaginta, quas michi dedisti mutuo a modo usque per totum mensem iulii proximum. Ad ipsum autem terminum vel antea et cetera. Ad hec autem manifestum facio ego Nicolaus Drugumanno habitator in suprascripto casali nomine Crassi cum meis heredibus tibi suprascripto Menache et tuis heredibus quod si suprascriptus papas Nicola, quem tibi pleçio de predictis, aut ea que suprascripta sunt non observaverit, tunc ego pro eo emendare debeam cum meis heredibus tibi et tuis heredibus totum tuum suprascriptum furmentum in duplo de terris et casis meis et de omnibus que habere visus fuero in hoc seculo. Sciendum tamen quod tu suprascriptus Menache de predicto furmento habes super me suprascriptum unam aliam cartam, factam per manum papatis Iani notarii greci. Rogatus complere et dare. Testes Iohannes Agapitus notarius, Franciscus de Arbore et Marinus Porco.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
21v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
87
number
242
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (1)