Chanea 005
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1314
Μήνας
Ιούνιος
Ημέρα
15
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Παραχωρούνται στα αδέλφια Andrea και Lorenzo Michiel δύο σερβενταρίες στο διαμέρισμα των Χανίων στις θέσεις Πλατανιάς και Βαφές, τις οποίες κατείχε ο πατέρας τους, Stefano. Οι δύο σερβενταρίες υποθηκεύονται για την προίκα της μητέρας τους, Marina.
Κείμενο
Nos Marinus Baduario milex ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quia cum nostris successoribus damus et concedimus Andree et Laurencio fratribus filiis quondam Stephani Michael sergentarias duas, positas in iurisdicione Chanee ad Plataneam et Vatheo, que quondam fuerunt predicti Stephani eorum patris, cum omnibus habenciis, pertinenciis et villanis post clamorem inde factum secundum usum hic Candide et Chanee, ut habuimus per litteras nobilis viri Ubaldini Iustiniano rectoris Chanee, hac tamen condicione adiuncta predictis Andree et Laurencio, videlicet quod predicte due sergentarie sint obligate Marine relicte suprascripti Stephani eorum matri pro sua repromissa sive dote, quam pro ipsa habuit Stephanus antedictus eorum pater, itaquod numquam possint vendi vel alienari aliquo modo vel ingenio, nisi salva racione predicte Marine pro predicta sua repromissa et sit speciale pignus suprascripte repromisse. Ipsi vero Andreas et Laurencius tenetur predictas sergentarias duas defendere et varnire secundum consuetudinem Chanee. Τenentur eciam de fidelitate domino nostro duci Veneciarum, nobis et successoribus nostris imperpetuum et eciam secundum tenorem concessionis et capitulare millitum. Actum anno millesimo trecentesimo quartodecimo, mense iunii, die quintodecimo intrante, indicione duodecima. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani et notarius de mandato suprascripti domini duche et sui consilii scripsi.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 21
φύλλο
2r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
σελίδα
233-234
αριθμός
5
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (7)
Θεσμοί (0)
Τόποι (4)