Chanea 009
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1314
Μήνας
Ιούνιος
Ημέρα
17
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο δούκας Κρήτης παραχωρεί στον Ugolino de Prando δύο σερβενταρίες στις τούρμες Κισάμου και Σελίνου, τις οποίες κατείχε ήδη
Κείμενο
Nos Marinus Baduario milex ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quia cum nostris successoribus damus et concedimus Ugolino de Prando habitatori Chanee et eius heredibus duas suas sergentarias, quas ipse possidet et tenet, in iurisdicione Chanee, videlicet in Chissamo et Arena, cum omnibus ipsarum duarum sergentariarum habenciis, pertinenciis et villanis post clamorem inde factum secundum usum hic Candide et Chanee, ut habuimus per litteras nobilis viri Ubaldini Iustiniano rectoris Chanee. Ipse vero Ugolinus tenetur predictas duas sergentarias defendere et varnire personaliter. Tenetur eciam de fidelitate et ceteris capitulis, ut superius. Actum anno Domini millesimo trecentesimo quartodecimo, mense iunii, die decimoseptimo, indicione duodecima. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani notarius de mandato suprascripti domini duche et sui consilii scripsi.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 21
φύλλο
3r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
σελίδα
236
αριθμός
9
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (2)
Θεσμοί (0)
Τόποι (4)