Chanea 011
IDENTITY
Year
1314
Month
Ιούλιος
Day
1
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Παραχωρούνται στον Matteo de Gribiva, εκ μέρους της ανήλικης κόρης του αδελφού του, δύο καβαλαρίες, οι οποίες ανήκαν στον μακαρίτη αδελφό του, Giacomo de Gribiva. Η μία καβαλαρία βρίσκεται στην τούρμα Κισάμου στις θέσεις Νωπήγεια και Ψαθί, και η άλλη στην τούρμα Σελίνου στις θέσεις Αζογυρές και Πλατανές.
Text
Nos Marinus Baduario milex ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentem paginam inspecturis, nos a nobili viro Ubaldino Iustiniano rectore Chanee recepisse litteras in hac forma, eggregio et potenti milliti domino Marino Baduario honorabili duche Crete et eius consilio Ubaldinus Iustiniano rector Chanee salutem prosperam et felicem, cum Iacobus de Gribiia quondam haberet duas millicias scriptas superius eum ordinate, quarum una est in turma Kissami ad Nopigiam et Psati, et alia in turma Arene ad Soieream et Plataneam, de quibus milliciis dicit eius frater Matheus de Gribiia quod una est sua, et dictus Iacobus dimiserit unam filiam que nunc esse potest septem vel octo annorum, et dictus Matheus satis contentet quod scribantur dicte millicie super dicta vel alicui pro ea, ut vobis melius apparebit, salvis iuribus dicti Mathei, vel dicto Matheo, salvis iuribus dicte puelle, dominacionem vestram precor, ut cui predictorum vobis placet cum condicione predicta dictas millicias scribi facere vos vellitis, rescribentes michi modum scripture per vestris litteris quam feceritis fieri super inde. Datum die octavo iunii, indicione duodecima. Quapropter nos non valentes eidem puelle scribere dictas millicias per aliquem punctum nostre commissionis, qui prohibet ne feuda scribantur mulieribus, providimus dictas duas millicias scribere vice et nomine dicte puelle ipsi Matheo, salvis iuribus ipsius Mathei, itaquod damus et concedimus post clamorem inde factum secundum usum sepedicto Matheo de Gribiia predictas duas millicias quondam predicti fratris sui nomine et vice dicte puelle eius neptis, salvis iuribus eiusdem Mathei, si qua habet in ipsis, cum omnibus ipsarum duarum milliciarum habenciis, pertinenciis et villanis. Tenetur ergo antedictus Matheus sepedictas duas millicias defendi et varnire facere pro sepedicta puella. Tenetur quidem de fidelitate domino nostro duci Veneciarum, nobis et successoribus nostris imperpetuum et ceteris capitulis contentis in concessione et capitulare millitum. Actum Candide anno Domini millesimo trecentesimo quartodecimo, mense iunii, die primo, indicione duodecima. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani, notarius de mandato suprascripti domini duche et sui consilii scripsi
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 21
folio
4r
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
page
237-238
number
11
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Τόποι (8)