Chanea 027
IDENTITY
Year
1314
Month
Σεπτέμβριος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Παραχωρείται στον Μιχαήλ Κοπαίο και τον Νικήτα Χαιρέτη μια σερβενταρία στην τούρμα Κισάμου, η οποία ανήκε στον παππού τους τον ποτέ Νικήτα Κοπαίο
Text
Nos Marinus Baduario millex ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quia nos a viro nobili Blasio Geno rectore Chanee recepisse litteras inter cetera continentes, quod cum quedam sergentaria Nichete Copey quondam, positam in Kyssamo, secundum usum foret exclamata et nullus comparverit qui diceret super ea et commissarii dicti Nichite vellent quod ipsa sergentaria scriberetur super nepotes dicti Nichete, quibus ipse dimisit per testamentum, silicet Michali Copeo et Nichete Chereti, nos rogabat, quatenus dictam sergentariam dictis Michali Copeo et Nichete Chereti scribi facere nos vellemus. Quapropter damus et concedimus suprascriptis Michaeli et Nichete suprascriptam sergentariam, positam in Kyssamo, cum omnibus ipsius habenciis, pertinenciis et villanis post clamorem inde factum secundum usum hic Candide et Chanee, ut dictum est. Quam quidem sergentariam unam ipsi Michali et Nicheta tenentur defendere et varnire secundum usum Chanee. Tenentur eciam de fidelitate domino nostro duci Veneciarum, nobis et successoribus nostris imperpetuum et ceteris capitulis concessionis et capitularis millitum. Actum anno MCCCXIIII, mense septembris, indicione XIII. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani notarius de mandato suprascripti domini duche et sui consilii scripsi
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 21
folio
9r
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
page
248
number
27
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Τόποι (3)