Chanea 036
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1314
Μήνας
Σεπτέμβριος
Ημέρα
-
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Παραχωρούνται στον Gabriele Cataldo μισή καβαλαρία στις θέσεις Μάλεμε και Καράνος, την οποία είχε κληρονομήσει από τον μακαρίτη αδελφό του Andrea Cataldo, και μια σερβενταρία, την οποία είχε αγοράσει από τον Emmanuele Muzio.
Κείμενο
Nos Marinus Baduario milex ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentem paginam inspecturis, nos a viro nobili Blasio Geno rectore Chanee recepisse litteras inter cetera continentes, quod cum ibi Chanee iam diu quondam dimidia millicia Gabrielis Cataldi, que quondam fuit eius fratris Andree Cataldi, fuisset stridata et nullus comparverit, qui diceret super ea, et dictus Gabriel vellet quod sibi scriberetur in catastico Candide, nos rogabat, quatenus dictam mediam milliciam dicto Gabrieli scribi facere nos vellemus. Quapropter damus et concedimus eidem Gabrieli Cataldo et eius heredibus ipsam mediam milliciam, que est posita ad Malemas et in Caranu, cum omnibus ipsius medie millicie habenciis, pertinenciis et villanis; item damus et concedimus suprascripto Gabrieli Cataldi sergentariam unam, positam in Cambano, quam ipse emit ab Hemanuele Mucio, cum omnibus ipsius sergentarie habenciis, pertinenciis et villanis post clamorem inde factum secundum usum Candide tam de ipsa media millicia, quam de sergentaria ..... nuper nobis scripserit nobilis vir Blasius Geno rector Chanee, quod ipsa stridacio dicte sergentarie scripta non inveniebatur in quaternis Chanee, tamen invenimus eam stridatam fore Candide per litteras nobilis viri Ubaldini Iustiniani precessoris eius, in quibus continebatur, quod stridata erat Chanee. Quas quidem mediam milliciam et sergentariam unam dictus Gabriel Cataldi tenetur defendere et varnire secundum consuetudinem Chanee. Tenetur eciam de fidelitate domino nostro duci Veneciarum, nobis et successoribus nostris imperpetuum et ceteris capitulis concessionis et capitularis millitum Chanee. Actum anno MCCCXIIII, mense septembris, indicione XIIIe. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani notarius de mandato suprascripti domini duche et sui consilii scripsi.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 21
φύλλο
11r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
σελίδα
254
αριθμός
36
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (6)
Θεσμοί (0)
Τόποι (5)