Chanea 044
IDENTITY
Year
1315
Month
Μάιος
Day
20
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Παραχωρείται, με τη συναίνεση των συμβούλων και τη διαφωνία του δούκα Κρήτης, στον specialem Ruggiero Contarini από την Άκρα και τώρα κάτοικο Χανίων, μια σερβενταρία στη θέση Γαβρανού, την οποία είχε αγοράσει από τους εκτελεστές της διαθήκης του ποτέ ευγενούς Marco Gradenigo
Text
Nos Marinus Baduario miles ducha Crete cum nostro consilio et successoribus nostris damus et concedimus Rogerio Contareno olim de Accon speciali habitatori Chanee et eius heredibus serventariam unam, positam ad Gavranu in pertinenciis Chanee, que fuit de feudis quondam nobilis viri Marci Gradonico, post clamorem inde factum et Chanee et hic Candide secundum usum, quas serventarias ipse emit a commissariis dicti quondam Marci Gradonico, quam concessionem sibi fecimus per maiorem partem nostram, silicet per nobiles viros Paulum Donato et Marinum Mauroceno consiliarios Crete, quia ipse probavit se fuisse de Venetis Accon et habitator in Crete, postquam huc venit semper pro Veneto transivisse, non existentibus nobis ducha in opinione faciendi illam sibi scribi. Ipse vero Rogerius tenetur dictam serventariam defendere et varnire personaliter, et iuravit fidelitatem domino nostro duci Veneciarum, nobis et successoribus nostris et capitulis obediencie, concessionem et varnicionem secundum usum Chanee. Actum anno Domini millesimo trecentesimo quinto decimo, mense maii, die vigesimo intrante, indicione terciadecima. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete predicta scripsi de mandato dicti domini duche et dictorum dominorum consiliariorum, sicut superius continentur
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 21
folio
13v
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
page
260
number
44
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Τόποι (3)