Chanea 054
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1319
Μήνας
Αύγουστος
Ημέρα
8
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Παραχωρούνται στον Marco Venier γιο του ποτέ Giacomo τέσσερις σερβενταρίες στις τούρμες Καλαμώνας και Κάτω Σιβρύτου, τις οποίες είχε αγοράσει από τον πεθερό του, Giovanni Siligardo
Κείμενο
Nos Nicolaus Çane ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis, quod a nobili viro Marco Bellegno rectore Chanee recepimus litteras in hac forma, egregio et potenti viro domino N. Çane honorabili duche Crete et eius consilio Marcus Bellegno rector Chanee salutem et tocius prosperitatis augmentum, per alias meas litteras scripsi dominationi vestre, qualiter Iohannes Siligardo fuit confessus coram me se vendidisse Marcolino Venerio filio quondam Iacobi Venerio quatuor eius serventarias, positas in Callamona et Cato Sivrito, et quod contentus erat, quod scriberentur in catastico Candide Marco Venerio sepedicto, quem noviter accepit in generum. Ad huc eciam vobis scribo ad peticionem eciam noviter michi factam nomine Iohannis predicti, quod dicte serventarie quatuor fuerunt stridate Chanee secundum usum et nullus comparvit qui diceret aliquid super ipsis, et idem, si vobis placet, eas poteritis facere scribi predicto Marco, rescribentes michi, si placet, modum catasticationis quam feceritis de dictis serventariis, ut eas et ego similiter in catastico Chanee faciam modo simili anotare. Datum die ultimo iulii. Quare post clamorem factum de ipsis serventariis hic Candide secundum usum et Chanee eciam, sicut in dicti rectoris litteris continetur, damus et concedimus dicto Marcolino Venerio filio quondam Iacobi Venerio suprascriptas quatuor serventarias dicti Iohannis Siligardo, positas in Callamona et Cato Sivrito, cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis, quas ipse Iohannes ei vendidit, sicut superius continetur. Tenetur autem dictus Marcolinus Venerio suprascriptas IIIIor serventarias defendere et varnire secundum consuetudinem Chanee, et iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris et capitulare obediencie, concessionem et varnicionem et cetera capitula secundum usum. Actum anno Domini millesimo trecentesimo decimo nono, mense augusti, die octavo intrante, indicione secunda. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 21
φύλλο
17r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
σελίδα
267-268
αριθμός
54
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (6)
Θεσμοί (0)
Τόποι (4)