Chanea 055
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1319
Μήνας
Δεκέμβριος
Ημέρα
3
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Παραχωρούνται στον Tommaso Vicemano από τα Χανιά δύο καβαλαρίες στις τούρμες Κισάμου και Άρνας στις θέσεις Αστρικό και Λιβάδα, τις οποίες είχε αγοράσει από τα αδέλφια Pietro, Gabriele, Bartolomeo και Nicola Venier
Κείμενο
Nos Iustinianus Iustinianο ducha Crete cum nostro consilio notum facimus, quod a nobili viro Marco Bellegno rectore Chanee recepimus litteras in hac forma, egregio et potenti viro domino Iustiniano Iustinianο honorabili duche Crete et eius consilio Marcus Bellegno rector Chanee salutem et tocius prosperitatis augmentum, licet alias precessori vestro scripserim de alienatione feudorum virorum nobilium de cha Venerio, que habent in districtu Chanee, positorum in locis vocatis Astrico et Livadha, olim de cha Tonisto, quia nunc me requisivistis, dicentes predictas meas litteras fuisse amissas, prout precessori vestro scripsi, eciam vobis scribo quod vir nobilis Petrus Venerio suo nomine et procuratorio nomine dominorum Gabrielis, Bartholomei et Nicolai Venerio fratrum suorum vendidit post clamorem inde factum secundum usum, ut dixerunt partes, duas suas kavallarias, positas sub iurisdicione Chanee et Chissami et Arna in locis vocatis Astrico et Livadha, Thome Vicemano de Chanee cum terris eorum conventionibus. Quare, si placet, potestis eas dicto Thome scribi facere in catastico Candide, rescribentes michi, si placet, modum catasticationis earum, ut eas similiter in Chanee catastico faciam notare. Datum die vigesimo quinto novembris. Quare post clamorem factum de ipsis kavallariis hic Candide secundum usum et Chanee eciam, sicut in dicti rectoris litteris continetur, damus et concedimus predicto Thome Vicemano sepedictas duas kavallarias, positas in locis notatis Astrico et Livadia, scriptas superius in hoc catastico dictis nobilibus Gabrieli, Bartholomeo, Petro et Nicolao, quas dictus Petrus procuratorio nomine dictorum fratrum suorum eidem Thome vendidit, sicut superius continetur, cum omnibus ipsarum habenciis, pertinenciis et villanis, ita tamen quod hec venditio nullum preiudicium generet repromissis uxorum predictorum Gabrielis, Bartholomei, Petri et Nicolai Venerio, sed habere possint super ipsis illum regressum quem haberent, si facta non esset venditio suprascripta. Tenetur autem dictus Thomas predictas duas kavallarias defendere et varnire personaliter secundum consuetudinem Chanee, et iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris, capitulare obediencie, concessionem et varnicionem et cetera capitula secundum usum. Actum anno Domini Mo trecentesimo decimo nono, mense decembris, die tercio intrante, indicione tercia. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 21
φύλλο
17v
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
σελίδα
268-269
αριθμός
55
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (8)
Θεσμοί (0)
Τόποι (6)