Chanea 057
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1319
Μήνας
Δεκέμβριος
Ημέρα
22
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Παραχωρείται στον Ermolao Belegno γιο του ποτέ Pietro μια σερβενταρία στην τούρμα Κισάμου στις θέσεις Γαϊδαρέα και Πασαγίτσι, την οποία είχε αγοράσει έναντι 200 υπερπύρων και η οποία ανήκε αρχικά στον Rigazino Gradenigo και στη συνέχεια στον Marco Darmer και τέλος στον Angelo da Cartura
Κείμενο
Nos Iustinianus Iustiniano de mandato illustris domini ducis Veneciarum ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis, quod a nobili viro Marco Bellegno rectore Chanee recepimus litteras in hac forma, egregio et potenti viro domino Iustiniano Iustiniano honorabili ducha Crete et eius consilio Marcus Bellegno rector Chanee salutem et prospreritatis augmentum, cum Armolaus Bellegno filius quondam domini Petri Bellegno emerit unam serventariam, positam ad Gaydarea et Passagiçi turme Kyssami, quondam Rigaçini Gradonico, que fuit Marci Armarii, longo et nunc erat in manibus Angeli de Cartura, pro yperperis ducentis post clamorem inde factum Chanee secundum usum, et dicitur eciam esse factum Candide, dominationem vestram rogo, quatenus dictam serventariam cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis in catastico Candide scribi facere velitis Hermolao predicto, denotantes michi modum catasticationis ipsius, ut eam similiter in catastico Chanee faciam sibi scribi. Datum die decimo decembris. Quare post clamorem de dicta serventaria factum hic Candide secundum usum et eciam Chanee, sicut continetur litteris domini rectoris, damus et concedimus suprascriptam serventariam, positam ad Gaydarea et Passagiçi turme Kyssami, dicti quondam Rigaçini Gradonico predicto Armolao Bellegno filio quondam Petri Bellegno cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis. Tenetur autem dictus Hermolaus suprascriptam serventariam defendere et varnire secundum consuetudinem Chanee, et iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris, capitulare obediencie, concessionem et varnicionem et cetera capitula secundum usum. Actum anno Domini millesimo trecentesimo decimo nono, mense decembris, die XXIIo intrante, indicione tercia. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 21
φύλλο
18v
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
σελίδα
270-271
αριθμός
57
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (8)
Θεσμοί (0)
Τόποι (5)