Marcello 504
IDENTITY
Year
1281
Month
Φεβρουάριος
Day
21
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Pino δανείζεται από τον Filippo Correr πέντε υπέρπυρα μέχρι τον προσεχή Ιούλιο
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Iohannes Pinus, habitator in Candida, quia recepi cum meis heredibus a te Phylipo Corario de confinio Sancti Petri de Castello Veneciarum et tuis heredibus yperpera V, que michi dedisti in meis utilitatibus faciendis a modo usque per totum mensem iulii proximum. Ad ipsum autem terminum tibi dare debeo tua suprascripta yperpera, secundum quod proiecerit per centenarium habere Maioris Porte civitatis Candide. Prode tamen non possit ascendere ultra yperpera XX pro centenario. Verumtamen et cetera, secundum usum. Testes Georgius Ialina et Iohannes Michel.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
37v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
170
number
504
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Τόποι (0)