Consilium Maius 093
IDENTITY
Year
1308
Month
Μάιος
Day
14
Copy or Registration
-
Place of Issue
Venetiae
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο έγγραφο/public document
Category
Consilium Maius
CONTENT
Summary
Μετά τον πρόσφατο θάνατο του καγκελάριου Κρήτης Crescenzio Alessandrino ορίζεται η διαδικασία εκλογής νέου καγκελάριου μεταξύ τριών νοταρίων της δουκικής γραμματείας της Βενετίας.
Text
Die eodem. Cum non sit bonum quod cancellaria Crete tamdiu vacando stet in manibus cuiusdam forensis et quod eadem cancellaria est offitium requirens bonam et sufficientem personam, electi fuissent per dictum ducam et consiliarios de notariis maioris curie silicet Donatus, Benecho et Iacobellus ut probarentur ad maius consilium quis eorum magis placeret consilio, capta fuit pars in maiori consilio quod ad ipsam cançelariam prefetietur persona de hinc et non aliunde, silicet ille de predictis tribus qui magis placebit consilio, cum sint persone per longam experientiam, aprobate et nolente uno duorum predictorum probentur alii vel alius eorum qui volent vel volet, et tunc optinens habeat cançelariam cum illis salario, condicionibus et utilitatibus cum quibus eam habebat cançellarius qui modo obiit, silicet Cresentius Alexandrini, et ipse optinens teneatur ire infra tres menses sub penam librarum CC secundum formam partis super hoc aliter captam. Si vero omnes predicti tres casu aliquo refutarent antequam probarentur, fiat electio dicti cançellarii de hinc iterato et non aliunde quantum pro presenti cançellario. Et teneantur consiliarii ponere ad maius consilium predictos electos vel illos vel illum de predictis qui probari voluerunt vel voluerit infra unum mensem postquam hec pars capta fuerit, et predicta revocari non possint nisi per V consiliarios, XXX de XL et duas partes maioris consilii, et si consilium est contra et cetera, et est etiam captum inter XL.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Maggior Consiglio, Deliberazioni. Registri, Magnus et Capricornus
folio
175r
Source (published)
-
page
-
number
-
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (1)
Institutions (0)
Τόποι (0)