Dorsoduro 0189
IDENTITY
Year
1283
Month
Ιούλιος
Day
3
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Giacomo Dandolo παραχωρεί στον Nicola Trevisan δύο σερβενταρίες από την καβαλαρία του ποτέ Vitale Pasqualigo, τις οποίες είχε αγοράσει σε δημόσιο πλειστηριασμό. Τα χρήματα από την πώληση δόθηκαν στην Maria χήρα του Marino Trevisan για την εξόφληση της προίκας της. Καταχωρίζονται οι βιλάνοι των δύο σερβενταριών.
Text
Nos Iacobus Dοndulo ducha Crete cum nostro consilio damus et concedimus Nicolao Trivisano et eius heredibus serçentarias duas de milicia suprascripta quondam Vitalis Pascaligo, videlicet de eo quod sibi pertinebat; quas per incantum ei fecimus deliberari pro iperperis LXX cum omnibus habenciis et pertinenciis suis ac villanis et ipsa yperpera dari fecimus Marie relicte Marini Trivisano filie quondam Valasii Pascaligo, computata in sua repromissa. Ipse Nicolaus tenetur eas defendere personaliter. Iuravit itaque fidelitatem domino nostro duci, concessionem, varnicionem et cetera capitula, prout consuetudo curie Crete requirit. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Actum ano Domini MCCLXXXIII, mense iulii, die III intrante, indicione XIa. Isti sunt villani Nicolai Trivisano pro duabus serçentariis. Vaxili cum uno suo filio. Manuel filius quondam Thephani. Xeno filius quondam Iohannis Vrudi.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
69-70
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
115-116
number
189
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (11)
Institutions (0)
Τόποι (0)