Dorsoduro 0220
IDENTITY
Year
1303
Month
Φεβρουάριος
Day
26
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Giacomo Barozzi παραχωρεί στον Marco Caravello, μετά από αίτηση του ίδιου, οικόπεδο πλάι σ’ εκείνο που ήδη κατέχει, με σκοπό την επέκταση της κατοικίας του. Το οικόπεδο που ήδη κατέχει το είχαν παραχωρήσει στον παππού του, τον Marco Caravello, οι σύμβουλοι Κρήτης Pietro Bragadino και Filippo Belegno.
Text
Nos Iacobus Baroci ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quod nobilis vir Marcus Caravello in nostra presencia constitutus supplicavit nobis quod ut quamdam peciam terre nostri comunis, que firmat in terra sua, quam dederunt domini Petrus Bragadino et Philippus Belligno consiliarii et rectores Crete Marco Caravello avo suo, auctoritate literarum sibi transmissarum a domino duce Veneciarum, sibi dare et concedere dignaremus pro amplificatione domus quam intendit hedificare in ipsa terra, asserens ipsam terram suam esse arcam et non sufficientem sibi. Nos autem aspicientes quod sua terra erat arca et quod illa terra comunis quam petebat erat nullius utilitatis comuni, consideratis operibus antecessorum suorum ac suam peticionem iustam esse cernentes, ipsam duximus admittendam damus igitur et concedimus imperpetuum per nos et successores nostros dicto Marco et suis heredibus totam illam peciam terre de iure nostri comunis, que firmat cum predicta sua pecia terre cum longuitudine XVI pasuum et cum tota latitudine sua, ita tamen quod remaneat callis inter ipsam peciam terra et murum arsanatus amplus passibus III÷ quantum extenditur per longuitudinem ipsa pecia terre, cum plena virtute et potestate eam laborandi et uniendi predicte pecie terre et hedificandi in ea domum et suam utilitatem de ea et ex ea tamquam de sua re propria faciendi, nemine sibi contradicente. Actum est hoc anno Domini MCCCIIo, mense februarii, die III exeunte, indicione prima.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
82
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
135
number
220
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)