Dorsoduro 0229
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1237
Μήνας
Φεβρουάριος
Ημέρα
-
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο δούκας Κρήτης Stefano Giustinian παραχωρεί στον Domenico Foscolo μια καβαλαρία, η οποία παλαιότερα ανήκε στον Bartolomeo Franco.
Κείμενο
Nos quidem Stephanus Iustinianus de mandato domini nostri ducis Veneciarum duca Crete una cum nostro consilio, quia per virtutem et potestatem unius concessionis quam habemus a domino nostro Iacobo Teupulo Dei gratia duca Veneciarum suo sigillo plummeo sigillate, in qua inter cetera continetur quod nobis dedit plenam potestatem dandi, concedendi terras comunis, quoque milicias et serventarias Crete insule, prout nobis et nostro consilio melius et utilius videretur. Manifestum facimus nos quidem supradictus duca cum nostro consilio per nos et nostros successores, quia damus et concedimus tibi Dominico Fusculo militi quondam viri nobilis domini Angeli Gradonico quondam duce Crete et tuis heredibus imperpetuum miliciam I que quondam fuit Bartholomei Franki in sexterio Dosoduri in loco qui dicitur Mole; que militia erat in nostro comune Crete expedita cum omnibus racionibus pertinentibus illi militie; quam miliciam personaliter defendere debes cum varnicione equorum, scutiferorum, arma ferri et aliarum rerum in omnibus, secundum modum et ordinem aliorum militum partem habencium in insula Crete; iurasti varnicionem, concessionem, manifestacionem, obedienciam et omnia capitula, et insuper sic attendere et observare, ut superius continetur, preterea cum tali ordine tibi damus quod, si de villanis dicte milicie sunt dati vel franchati aliquo modo aut mortui et non habent filios, debeas habere cambium et restaurum de agraphis; similiter si dicta milicia minus habet de villanis, debet compleri in totum de agraphis, in tantum quod tot habeat ut equata secundum modum et formam aliarum miliciarum de illis partibus Mirabelli et aliis contratis illarum partium. Que omnia per nos et nostros successores tibi et tuis heredibus semper firma et rata habere volumus. Data mense februarii MCCXXXVI, indicione X, per manum Proquardini.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 18
φύλλο
87-88
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
σελίδα
141
αριθμός
229
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (5)
Θεσμοί (0)
Τόποι (2)