Scardon 210 211
IDENTITY
Year
1271
Month
Απρίλιος
Day
7
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο επίσκοπος Χερσονήσου, Pagano, νοικιάζει στην Richelda Donno για δέκα χρόνια έναν μύλο.
Text
Die VII intrante. Ponende sunt cartule inter dominum episcopum Kyronensem et dominam Richeldam Donno et Niketa Pidiassona eiusque socios. Testes Iohannes Michael, Iohannes Bonus clericus. Complere et dare. Die VII intrante. Paganus Dei gratia episcopus Kyronensis dedit et concessit atque affictavit Richelde, relicte et commissarie Pauli Donno, habitatrici in Candida quoddam molendinum sue ecclesie Kyronensis a Kalendis mensis iunii proxime venturis usque ad X annos completos, pacis tempore existente inter Latinos et Grecos, ad solvendum annuatim hic in dicta Candida yperpera in Creta currentia XX pro affictu ipsius, medietatem silicet per totum mensem novembris et aliam medietatem per totum mensem madii. Verumtamen tenetur idem episcopus dare pro ipso molendino masenas sufficientes eius expensis ad ipsum molendinum conductas et rotas et fusum fieri facere cum opportuerit et ipsa domina de omnibus aliis tenetur ipsum molendinum in culmine retinere et si infra suprascriptum terminum domus eiusdem molendini combureretur pro malefactoribus, idem episcopus debet eam facere renovari. Si vero etiam infra suprascriptum terminum guerra superveniret, quod absit, et de eo quod de dicto molendino habuerit et perceperit, medietatem reddere debet episcopo predicto et veniente pace ipso primo anno nichil aliud quam medietatem predictam de introitu ipsius molendini reddere debet eidem et ipso anno transatto usque ad complementum suprascriptorum X annorum de pace, ut superius dictum est, solvere tenetur dicta yperpera XX annuatim ordine predicto. Pena inde est fictus in duplo et remanente cartula in sua firmitate et e converso idem domina facit similem cartulam eidem domino episcopo. Testes Iohannes Michael et Iohannes Bonus clericus. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 244
folio
9v
Source (published)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
page
79-80
number
210, 211
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (1)
Places (1)